La prova del Certamen Ciceronianum Arpinas 2025
Tales inter viros amicitia tantas opportunitates habet quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita 'vitalis', ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus nisi haberes qui illis aeque quam tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo qui illas gravius etiam quam tu ferret.
Denique ceterae res quae expetuntur opportunae sunt singulae rebus fere singulis: divitiae ut utare, opes ut colare, honores ut laudere, voluptates ut gaudeas, valetudo ut dolore careas et muneribus fungare corporis. Amicitia res plurimas continet, quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est.
Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, locis pluribus utimur quam amicitia (neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum qui pauci nominantur fuit); nam et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque leviores.
Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia continet, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et - quod difficilius dictu est - mortui vivunt: tantus eos honos, memoria, desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae iunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit.