Certamen Ciceronianum Arpinas

Indirizzo:

Via Aquila Romana, 2 Arpino (Fr) - Italy

Informazioni:

This email address is being protected from spambots. You need JavaScript enabled to view it.

Telefono:

(+39) 07761810231

XLIII CERTAMEN CICERONIANUM - ARPINO: 9-10-11-12 MAGGIO 2024

L’iscrizione avviene in maniera digitale attraverso questa piattaforma dedicata:
https://certamen.comune.arpino.fr.it
il manuale di utilizzo si può scaricare qui

La versione della 15ª edizione

 
La salvezza della patria deve essere anteposta agli interessi familiari
Multas a te accepi epistulas eodem die, omnes diligenter scriptas, eam ve¬ro, quae voluminis instar erat, saepe legendam, sicuti facio. In qua non frustra laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti. Qua re ut id, quoad licebit, id est quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te vehementer rogo.
Ac deplorandi quidem, quod cottidie facimus, sit iam nobis aut finis om-nino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest. Non enim iam quam dignitatem, quos honores, quem vitae statum amiserim cogito, sed quid consecutus sim, quid praestiterim, qua in laude vixerim, his denique in malis quid intersit inter me et istos quos propter omnia amisimus; hi sunt qui, nisi me civitate expulissent, obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum suarum, quorum societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit vides.[...] Horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis, sed ne fortunam quidem ipsam; qua illi florentissima, nos duriore conflic -tati videmur. Quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus es¬se? Et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum ni¬si quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est miserrimus, quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua do-minatione et domesticis commodis fuit.
Praeclara igitur conscientia sustentor, cum cogito me de re publica aut me-ruisse optime cum potuerim aut certe numquam nisi pie cogitasse.
 
Ciceronis epistula ad Atticum in Cumano
 mense Aprili anni 705 (=49) data

Certamen Ciceronianum Arpinas

Certamen Ciceronianum Arpinas

Certamen on Facebook

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.