Certamen Ciceronianum Arpinas

Indirizzo:

Via Aquila Romana, 2 Arpino (Fr) - Italy

Informazioni:

This email address is being protected from spambots. You need JavaScript enabled to view it.

Telefono:

(+39) 07761810231

XLIII CERTAMEN CICERONIANUM - ARPINO: 9-10-11-12 MAGGIO 2024

L’iscrizione avviene in maniera digitale attraverso questa piattaforma dedicata:
https://certamen.comune.arpino.fr.it
il manuale di utilizzo si può scaricare qui

La versione dell''8ª edizione

 

Pythagoreorum et academicorum iudicandi rationes inter se opponuntur

Qui autem requirunt quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt quam necesse est; non enim tam auctores [auctoritatis] in disputando
quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin edam obest plerumque iis qui di¬scere volunt auctoritas eorum qui se docere profìtentur; desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo quem probant iudicatum vident. Nec vero probare soleo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos: «Ipse dixit»; ipse autem erat Pythagoras; tantum opinio praeiudicata poterat ut edam sine ratione valeret auctoritas. Qui autem admirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, his quattuor Academicis libris satis responsum videtur. Nec vero desertarum relictarumque rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum interim sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris fortasse desiderant. Ut haec in philosophia ratio contra omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi, profecta a Socrate, repetita ab Arcesila, confìrmata a Carneade, usque ad nostrani viguit aetatem; quam nunc prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego. Quod non Academiae vitio, sed tarditate hominum ar¬bitrar contigisse. Nam si singulas disciplinas percipere magnum est, quanto maius omnes! Quod facere his necesse est quibus propositum est veri reperiendi causa et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere. Cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecutum esse me non profìteor, secutum esse prae me fero. Nec tamen fieri potest ut qui hac ratione philosophentur, hi nihil habeant quod sequantur. Dictum est omnino de hac re alio loco diligentius, sed, quia nimis indociles quidam tardique sunt, admonendi videntur saepius. Non enim sumus ii quibus nihil verum esse videatur, sed ii qui omnibus veris falsa quaedam adiuncta esse dicamus tanta similitudine, ut in iis nulla insit certa iu¬dicandi et adsentiendi nota.

M. Tullius Cicero, De natura deorum, 1, 5, 10-12

Certamen Ciceronianum Arpinas

Certamen Ciceronianum Arpinas

Certamen on Facebook

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.