Certamen Ciceronianum Arpinas

Indirizzo:

Via Aquila Romana, 2 Arpino (Fr) - Italy

Informazioni:

Questo indirizzo email è protetto dagli spambots. È necessario abilitare JavaScript per vederlo.

Telefono:

(+39) 07761810231

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.

XLIII CERTAMEN CICERONIANUM - ARPINO: 9-10-11-12 MAGGIO 2024

L’iscrizione avviene in maniera digitale attraverso questa piattaforma dedicata:
https://certamen.comune.arpino.fr.it
il manuale di utilizzo si può scaricare qui

La versione della 17ª edizione

 
Concediamo qualche svago alla giovinezza
Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac conti-nentiae fuit ut respueret omnes voluptates omnemque vitae suae cursum in la¬bore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent, nihil in vita expetundum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt. Verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. Chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et seribere honeste et magnifìce licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta extiterunt. Itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxume inter se repugnantes dicendi facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labo¬re qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relieti. [...] Quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fonasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt. Er¬go haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis relinquatur. Detur aliqui ludus aetati; sit adulescentia liberior.
 
M. Tullius Cicero, Pro Caelio, 39-42

Certamen Ciceronianum Arpinas

Certamen Ciceronianum Arpinas

Il Certamen Su Facebook

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.