Certamen Ciceronianum Arpinas

Indirizzo:

Via Aquila Romana, 2 Arpino (Fr) - Italy

Informazioni:

Questo indirizzo email è protetto dagli spambots. È necessario abilitare JavaScript per vederlo.

Telefono:

(+39) 07761810231

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.

XLIII CERTAMEN CICERONIANUM - ARPINO: 9-10-11-12 MAGGIO 2024

L’iscrizione avviene in maniera digitale attraverso questa piattaforma dedicata:
https://certamen.comune.arpino.fr.it
il manuale di utilizzo si può scaricare qui

La versione della 7ª edizione

 

Unusquisque oratorum sui ipsius potissimum est similis

Natura nulla est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo genere res com-plures dissimiles inter se, quae tamen consimili laude dignentur. Nam et auribus multa percipimus, quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia saepe, ut id, quod proximum audias, iucundissimum esse videatur, et oculis colliguntur paene innumerabiles voluptates quae nos ita capiunt, ut unum sensum dissimi¬li genere delectent, et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit diffici¬le iudicium excellentis maxime suavitatis. At hoc idem, quod est in naturis re¬rum, transferri potest etiam ad artes. Una fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus; qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ta¬men, ut neminem sui velis esse dissimilem. Una est ars ratioque picturae, dissimillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles; neque eorum quisquam est cui quidquam in arte sua deesse videatur. Et, si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum et tamen veruni, quanto admirabilius in oratione atque in lin¬gua? Quae cum in iisdem sententiis verbisque versetur, summas habet dissimilitudines; non sic ut alii vituperandi sint, sed ut ii, quos constet esse laudandos, in dispari tamen genere laudentur. Atque id primum in poetis cerni licet quibus est proxima cognatio cum oratoribus, quam sint inter sese Ennius, Pacuvius, Acciusque dissimiles, quam apud Graecos, Aeschylus, Sophocles, Euripides, quam¬quam omnibus par paene laus in dissimili scribendi genere tribuatur. Adspicite nunc eos homines atque intuemini, quorum de facultate quaerimus. Suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demostenes habuit. Quis eorum non egregius? Tamen quis cuiusquam nisi sui si¬milis? Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum non princeps temporibus illis fuit? Et suo tamen quisque in genere princeps.
M. Tullius Cicero, De oratore, 3,25-28

 

Certamen Ciceronianum Arpinas

Certamen Ciceronianum Arpinas

Il Certamen Su Facebook

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.