XL Certamen Ciceronianum Arpinas

Indirizzo:

Via Aquila Romana, 2 Arpino (Fr) - Italy

Informazioni:

Questo indirizzo email è protetto dagli spambots. È necessario abilitare JavaScript per vederlo.

Telefono:

+39 0776.852101

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.

La versione dell'a 3ª edizione

 

Plus enim certe attulit huic populo dignitatis quisquis est ille, si modo est aliquis, qui non illustravit modo sed etiam genuit in hac urbe dicendi copiam, quam illi qui Ligurum castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis, triumphi. Verum quidem si audire volumus, omissis iliis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, mul¬to magnus orator praestat minutis imperatoribus. «At prodest plus imperator». Quis negat? Sed tamen - non metuo ne mihi acclametis; est autem quod sentias dicendi liber locus - malim mihi L. Crassi unam pro M. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. «At plus interfuit rei publicae castellum capi Ligu¬rum quam bene defendi causam M. Curi». Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium. Quare non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fìngere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.

M. Tullius Cicero, Brutus, 73, 255-257

XL Certamen Ciceronianum Arpinas

XL Certamen Ciceronianum Arpinas

Il Certamen Su Facebook

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.